Luke - Chapter 8 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo
  • 2. et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant
  • 3. et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis
  • 4. cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem
  • 5. exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud
  • 6. et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem
  • 7. et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud
  • 8. et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat
  • 9. interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola
  • 10. quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant
  • 11. est autem haec parabola semen est verbum Dei
  • 12. qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant
  • 13. nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt
  • 14. quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum
  • 15. quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia
  • 16. nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen
  • 17. non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat
  • 18. videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo
  • 19. venerunt autem ad illum mater et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba
  • 20. et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre
  • 21. qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt
  • 22. factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt
  • 23. navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur
  • 24. accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas
  • 25. dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei
  • 26. enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam
  • 27. et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis
  • 28. is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas
  • 29. praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta
  • 30. interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum
  • 31. et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent
  • 32. erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos
  • 33. exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est
  • 34. quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas
  • 35. exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt
  • 36. nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione
  • 37. et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est
  • 38. et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens
  • 39. redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus
  • 40. factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum
  • 41. et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius
  • 42. quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur
  • 43. et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari
  • 44. accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius
  • 45. et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit
  • 46. et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse
  • 47. videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit
  • 48. at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace
  • 49. adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum
  • 50. Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit
  • 51. et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae
  • 52. flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit
  • 53. et deridebant eum scientes quia mortua esset
  • 54. ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge
  • 55. et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare
  • 56. et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat
أعلى