Luke - Chapter 16 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius
  • 2. et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare
  • 3. ait autem vilicus intra se quid faciam quia dominus meus aufert a me vilicationem fodere non valeo mendicare erubesco
  • 4. scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas
  • 5. convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino meo
  • 6. at ille dixit centum cados olei dixitque illi accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquaginta
  • 7. deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta
  • 8. et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt
  • 9. et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula
  • 10. qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est
  • 11. si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis
  • 12. et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis
  • 13. nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae
  • 14. audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum
  • 15. et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum
  • 16. lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit
  • 17. facilius est autem caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere
  • 18. omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit moechatur
  • 19. homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide
  • 20. et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus
  • 21. cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius
  • 22. factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno
  • 23. elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius
  • 24. et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma
  • 25. et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris
  • 26. et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare
  • 27. et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei
  • 28. habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum
  • 29. et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant illos
  • 30. at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent
  • 31. ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credent
أعلى