Romans - Chapter 2 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas
  • 2. scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt
  • 3. existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei
  • 4. an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit
  • 5. secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei
  • 6. qui reddet unicuique secundum opera eius
  • 7. his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam
  • 8. his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio
  • 9. tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci
  • 10. gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco
  • 11. non est enim personarum acceptio apud Deum
  • 12. quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur
  • 13. non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur
  • 14. cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex
  • 15. qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium
  • 16. in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum
  • 17. si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo
  • 18. et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem
  • 19. confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt
  • 20. eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege
  • 21. qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris
  • 22. qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis
  • 23. qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras
  • 24. nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est
  • 25. circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est
  • 26. si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur
  • 27. et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es
  • 28. non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio
  • 29. sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est
أعلى