20. bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time
21. si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat
22. vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris
23. sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos
24. nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae
25. nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret
26. et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob
27. et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum
28. secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres
29. sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei
30. sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem
31. ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur
32. conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur
33. o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius
34. quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit