Romans - Chapter 3 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis
  • 2. multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei
  • 3. quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit
  • 4. est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris
  • 5. si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico
  • 6. absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum
  • 7. si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor
  • 8. et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est
  • 9. quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse
  • 10. sicut scriptum est quia non est iustus quisquam
  • 11. non est intellegens non est requirens Deum
  • 12. omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
  • 13. sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum
  • 14. quorum os maledictione et amaritudine plenum est
  • 15. veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem
  • 16. contritio et infelicitas in viis eorum
  • 17. et viam pacis non cognoverunt
  • 18. non est timor Dei ante oculos eorum
  • 19. scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo
  • 20. quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati
  • 21. nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis
  • 22. iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio
  • 23. omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei
  • 24. iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu
  • 25. quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum
  • 26. in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu
  • 27. ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei
  • 28. arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis
  • 29. an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium
  • 30. quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem
  • 31. legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus
أعلى