Romans - Chapter 14 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum
  • 2. alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat
  • 3. is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit
  • 4. tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum
  • 5. nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet
  • 6. qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo
  • 7. nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur
  • 8. sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus
  • 9. in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur
  • 10. tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei
  • 11. scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo
  • 12. itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo
  • 13. non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum
  • 14. scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est
  • 15. si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est
  • 16. non ergo blasphemetur bonum nostrum
  • 17. non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto
  • 18. qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus
  • 19. itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem
  • 20. noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat
  • 21. bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur
  • 22. tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat
  • 23. qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est
أعلى