أنت تستخدم أحد المتصفحات القديمة. قد لا يتم عرض هذا الموقع أو المواقع الأخرى بشكل صحيح.
يجب عليك ترقية متصفحك أو استخدام
أحد المتصفحات البديلة.
Romans - Chapter 15 | Latin Vulgate (Vulgate)
- 1. debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere
- 2. unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem
- 3. etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me
- 4. quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus
- 5. Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum
- 6. ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi
- 7. propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei
- 8. dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum
- 9. gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo
- 10. et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius
- 11. et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi
- 12. et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt
- 13. Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti
- 14. certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere
- 15. audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo
- 16. ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto
- 17. habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum
- 18. non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis
- 19. in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi
- 20. sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem
- 21. sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent
- 22. propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos
- 23. nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis
- 24. cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero
- 25. nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis
- 26. probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem
- 27. placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis
- 28. hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam
- 29. scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam
- 30. obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum
- 31. ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis
- 32. ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum
- 33. Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen