Romans - Chapter 1 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei
  • 2. quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis
  • 3. de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem
  • 4. qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri
  • 5. per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius
  • 6. in quibus estis et vos vocati Iesu Christi
  • 7. omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
  • 8. primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo
  • 9. testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio
  • 10. semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos
  • 11. desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos
  • 12. id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam
  • 13. nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus
  • 14. Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum
  • 15. ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare
  • 16. non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco
  • 17. iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit
  • 18. revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent
  • 19. quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit
  • 20. invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles
  • 21. quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum
  • 22. dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt
  • 23. et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium
  • 24. propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis
  • 25. qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen
  • 26. propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam
  • 27. similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes
  • 28. et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt
  • 29. repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones
  • 30. detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non oboedientes
  • 31. insipientes inconpositos sine affectione absque foedere sine misericordia
  • 32. qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus
أعلى