Romans - Chapter 10 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem
  • 2. testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam
  • 3. ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti
  • 4. finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti
  • 5. Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea
  • 6. quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere
  • 7. aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare
  • 8. sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus
  • 9. quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris
  • 10. corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem
  • 11. dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur
  • 12. non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum
  • 13. omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
  • 14. quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante
  • 15. quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona
  • 16. sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro
  • 17. ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi
  • 18. sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
  • 19. sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam
  • 20. Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant
  • 21. ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem
أعلى