Romans - Chapter 9 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto
  • 2. quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo
  • 3. optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem
  • 4. qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa
  • 5. quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen
  • 6. non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel
  • 7. neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen
  • 8. id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine
  • 9. promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius
  • 10. non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro
  • 11. cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret
  • 12. non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori
  • 13. sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui
  • 14. quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit
  • 15. Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor
  • 16. igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei
  • 17. dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra
  • 18. ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat
  • 19. dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit
  • 20. o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic
  • 21. an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam
  • 22. quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum
  • 23. ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam
  • 24. quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus
  • 25. sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam
  • 26. et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi
  • 27. Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient
  • 28. verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram
  • 29. et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus
  • 30. quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est
  • 31. Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit
  • 32. quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis
  • 33. sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur
أعلى