1. obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum
2. et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta
3. dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei
4. sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent
5. ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra
6. habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei
7. sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina
8. qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate
9. dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono