Romans - Chapter 16 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris
  • 2. ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi
  • 3. salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu
  • 4. qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium
  • 5. et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo
  • 6. salutate Mariam quae multum laboravit in vobis
  • 7. salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo
  • 8. salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino
  • 9. salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum
  • 10. salutate Apellen probum in Christo
  • 11. salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino
  • 12. salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino
  • 13. salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam
  • 14. salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres
  • 15. salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos
  • 16. salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi
  • 17. rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis
  • 18. huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium
  • 19. vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo
  • 20. Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum
  • 21. salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei
  • 22. saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino
  • 23. salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater
  • 24. {cf15I (OMITTED TEXT)}
  • 25. ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti
  • 26. quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito
  • 27. solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen
أعلى