8. Cos autem genuit Anob et Sobaba et cognationem Aral filii Arum
9. fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens quia peperi eum in dolore
10. invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et praestitit Deus quae precatus est
11. Chaleb autem frater Suaa genuit Machir qui fuit pater Esthon
12. porro Esthon genuit Bethrapha et Phesse et Thena patrem urbis Naas hii sunt viri Recha
13. filii autem Cenez Othonihel et Saraia porro filii Othonihel Athath
14. et Maonathi genuit Ophra Saraias autem genuit Ioab patrem vallis Artificum ibi quippe artifices erant
15. filii vero Chaleb filii Iephonne Hir et Hela et Nahem filiique Hela et Cenez
16. filii quoque Iallelel Ziph et Zipha Thiria et Asrahel
17. et filii Ezra Iether et Mered et Epher et Ialon genuitque Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthamo
18. uxor quoque eius Iudaia peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem Soccho et Hicuthihel patrem Zano hii autem filii Beththiae filiae Pharaonis quam accepit Mered
19. et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila Garmi et Esthamo qui fuit de Machathi
20. filii quoque Simon Amnon et Rena filius Anan et Thilon et filii Iesi Zoeth et Benzoeth
21. filii Sela filii Iuda Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti
22. et Qui stare fecit solem virique Mendacii et Securus et Incendens qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Leem haec autem verba vetera
23. hii sunt figuli habitantes in plantationibus et in praesepibus apud regem in operibus eius commoratique sunt ibi
31. et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim hae civitates eorum usque ad regem David
32. villae quoque eorum Etham et Aen et Remmon et Thochen et Asan civitates quinque
33. et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal haec est habitatio eorum et sedum distributio
34. Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae
35. et Iohel et Ieu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asihel
36. et Helioenai et Iacoba et Isuaia et Asaia et Adihel et Isimihel et Banaia
37. Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia
38. isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in domo adfinitatum suarum multiplicati sunt vehementer
39. et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis et ut quaererent pascua gregibus suis
40. inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem in qua ante habitaverunt de stirpe Ham
41. hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiae regis Iuda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt
42. de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphaiam et Ozihel filios Iesi
43. et percusserunt reliquias quae evadere potuerant Amalechitarum et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc