1Chronicles - Chapter 17 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem foederis Domini sub pellibus est
  • 2. et ait Nathan ad David omnia quae in corde tuo sunt fac Deus enim tecum est
  • 3. igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens
  • 4. vade et loquere David servo meo haec dicit Dominus non aedificabis tu mihi domum ad habitandum
  • 5. neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israhel usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio
  • 6. manens cum omni Israhel numquid locutus sum saltim uni iudicum Israhel quibus praeceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non aedificastis mihi domum cedrinam
  • 7. nunc itaque sic loqueris ad servum meum David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israhel
  • 8. et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra
  • 9. et dedi locum populo meo Israhel plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principio
  • 10. ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israhel et humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus
  • 11. cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos suscitabo semen tuum post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum eius
  • 12. ipse aedificabit mihi domum et firmabo solium eius usque in aeternum
  • 13. ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et misericordiam meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui ante te fuit
  • 14. et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum et thronus eius erit firmissimus in perpetuum
  • 15. iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David
  • 16. cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea ut praestares mihi talia
  • 17. sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus
  • 18. quid ultra addere potest David cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum
  • 19. Domine propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc et nota esse voluisti universa magnalia
  • 20. Domine non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostris
  • 21. quis autem est alius ut populus tuus Israhel gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie eius quem de Aegypto liberarat
  • 22. et posuisti populum tuum Israhel tibi in populum usque in aeternum et tu Domine factus es Deus eius
  • 23. nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et super domum eius confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus es
  • 24. permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israhel et domus David servi eius permanens coram eo
  • 25. tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui ut aedificares ei domum et idcirco invenit servus tuus fiduciam ut oret coram te
  • 26. nunc ergo Domine tu es Deus et locutus es ad servum tuum tanta beneficia
  • 27. et coepisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te te enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuum
أعلى