1Chronicles - Chapter 1 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. Adam Seth Enos
  • 2. Cainan Malelehel Iared
  • 3. Enoch Matusale Lamech
  • 4. Noe Sem Ham et Iafeth
  • 5. filii Iafeth Gomer Magog Madai et Iavan Thubal Mosoch Thiras
  • 6. porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
  • 7. filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
  • 8. filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan
  • 9. filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan
  • 10. Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra
  • 11. Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim
  • 12. Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim
  • 13. Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth
  • 14. Iebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum
  • 15. Evheumque et Aruceum et Asineum
  • 16. Aradium quoque et Samareum et Ematheum
  • 17. filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch
  • 18. Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber
  • 19. porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan
  • 20. Iectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Iare
  • 21. Aduram quoque et Uzal et Decla
  • 22. Ebal etiam et Abimahel et Saba necnon
  • 23. et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan
  • 24. Sem Arfaxad Sale
  • 25. Heber Phaleg Raau
  • 26. Serug Nahor Thare
  • 27. Abram iste est Abraham
  • 28. filii autem Abraham Isaac et Ismahel
  • 29. et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam
  • 30. Masma et Duma Massa Adad et Thema
  • 31. Iathur Naphis Cedma hii sunt filii Ismahelis
  • 32. filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan
  • 33. filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae
  • 34. generavit autem Abraham Isaac cuius fuerunt filii Esau et Israhel
  • 35. filii Esau Eliphaz Rauhel Iaus Ialam Core
  • 36. filii Eliphaz Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna Amalech
  • 37. filii Rauhel Naath Zara Samma Maza
  • 38. filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan
  • 39. filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna
  • 40. filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam filii Sebeon Aia et Ana filii Ana Dison
  • 41. filii Dison Amaran et Eseban et Iethran et Charan
  • 42. filii Eser Balaan et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran
  • 43. isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israhel Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba
  • 44. mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra
  • 45. cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum
  • 46. obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith
  • 47. cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca
  • 48. sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita est
  • 49. mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor
  • 50. sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab
  • 51. Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt dux Thamna dux Alva dux Ietheth
  • 52. dux Oolibama dux Hela dux Phinon
  • 53. dux Cenez dux Theman dux Mabsar
  • 54. dux Magdihel dux Iram hii duces Edom
أعلى