1Chronicles - Chapter 25 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes
  • 2. de filiis Asaph Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii Asaph sub manu Asaph prophetantis iuxta regem
  • 3. porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum
  • 4. Heman quoque filii Heman Bocciau Matthaniau Ozihel Subuhel et Ierimoth Ananias Anani Elietha Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa Mellothi Othir Mazioth
  • 5. omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres
  • 6. universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria domus Domini iuxta regem Asaph videlicet et Idithun et Heman
  • 7. fuit autem numerus eorum cum fratribus suis qui erudiebant canticum Domini cuncti doctores ducenti octoginta octo
  • 8. miseruntque sortes per vices suas ex aequo tam maior quam minor doctus pariter et indoctus
  • 9. egressaque est sors prima Ioseph qui erat de Asaph secunda Godoliae ipsi et filiis eius et fratribus duodecim
  • 10. tertia Zacchur filiis et fratribus eius duodecim
  • 11. quarta Isari filiis et fratribus eius duodecim
  • 12. quinta Nathaniae filiis et fratribus eius duodecim
  • 13. sexta Bocciau filiis et fratribus eius duodecim
  • 14. septima Israhela filiis et fratribus eius duodecim
  • 15. octava Isaiae filiis et fratribus eius duodecim
  • 16. nona Matthaniae filiis et fratribus eius duodecim
  • 17. decima Semeiae filiis et fratribus eius duodecim
  • 18. undecima Ezrahel filiis et fratribus eius duodecim
  • 19. duodecima Asabiae filiis et fratribus eius duodecim
  • 20. tertiadecima Subahel filiis et fratribus eius duodecim
  • 21. quartadecima Matthathiae filiis et fratribus eius duodecim
  • 22. quintadecima Ierimoth filiis et fratribus eius duodecim
  • 23. sextadecima Ananiae filiis et fratribus eius duodecim
  • 24. septimadecima Iesbocasae filiis et fratribus eius duodecim
  • 25. octavadecima Anani filiis et fratribus eius duodecim
  • 26. nonadecima Mellothi filiis et fratribus eius duodecim
  • 27. vicesima Eliatha filiis et fratribus eius duodecim
  • 28. vicesima prima Othir filiis et fratribus eius duodecim
  • 29. vicesima secunda Godollathi filiis et fratribus eius duodecim
  • 30. vicesima tertia Maziuth filiis et fratribus eius duodecim
  • 31. vicesima quarta Romamthiezer filiis et fratribus eius duodecim
أعلى