1Chronicles - Chapter 2 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon
  • 2. Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser
  • 3. filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum
  • 4. Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque
  • 5. filii autem Phares Esrom et Hamul
  • 6. filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque
  • 7. filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis
  • 8. filii Ethan Azarias
  • 9. filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi
  • 10. porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda
  • 11. Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez
  • 12. Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai
  • 13. Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa
  • 14. quartum Nathanahel quintum Raddai
  • 15. sextum Asom septimum David
  • 16. quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres
  • 17. Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites
  • 18. Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon
  • 19. cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur
  • 20. porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel
  • 21. post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub
  • 22. sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad
  • 23. cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad
  • 24. cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue
  • 25. nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia
  • 26. duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae fuit mater Onam
  • 27. sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin et Achar
  • 28. Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei Nadab et Abisur
  • 29. nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid
  • 30. filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis
  • 31. filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi
  • 32. filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis
  • 33. porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel
  • 34. Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine Ieraa
  • 35. deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei
  • 36. Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad
  • 37. Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed
  • 38. Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam
  • 39. Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa
  • 40. Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum
  • 41. Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama
  • 42. filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron
  • 43. porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma
  • 44. Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei
  • 45. filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur
  • 46. Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez
  • 47. filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph
  • 48. concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana
  • 49. genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa
  • 50. hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim
  • 51. Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader
  • 52. fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum
  • 53. et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae
  • 54. filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai
  • 55. cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab
أعلى