32. et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis
33. Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal
34. filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha
35. filii Micha Phithon et Melech et Thara et Ahaz
36. et Ahaz genuit Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et Zamari porro Zamari genuit Mosa
37. et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa qui genuit Asel
38. porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel
39. filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius
40. fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin