1Chronicles - Chapter 14 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum
  • 2. cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israhel
  • 3. accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias
  • 4. et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon
  • 5. Iebar et Helisu et Eliphaleth
  • 6. Noga quoque et Napheg et Iaphiae
  • 7. Elisama et Baliada et Eliphaleth
  • 8. audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis
  • 9. porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim
  • 10. consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua
  • 11. cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim
  • 12. dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri
  • 13. alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle
  • 14. consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum
  • 15. cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim
  • 16. fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera
  • 17. divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes
أعلى