1Chronicles - Chapter 3 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide
  • 2. tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith
  • 3. quintum Saphatiam ex Abital sextum Iethraam de Egla uxore sua
  • 4. sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem
  • 5. porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel
  • 6. Iebaar quoque et Elisama
  • 7. et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie
  • 8. necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem
  • 9. omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar
  • 10. filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat
  • 11. pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas
  • 12. et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham
  • 13. procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses
  • 14. sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae
  • 15. filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum
  • 16. de Ioacim natus est Iechonias et Sedecias
  • 17. filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel
  • 18. Melchiram Phadaia Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia
  • 19. de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum
  • 20. Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Iosabesed quinque
  • 21. filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia
  • 22. filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria et Naaria et Saphat sex numero
  • 23. filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres
  • 24. filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani septem
أعلى