1Chronicles - Chapter 26 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. divisiones autem ianitorum de Coritis Mesellemia filius Core de filiis Asaph
  • 2. filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus Zabadias tertius Iathanahel quartus
  • 3. Ahilam quintus Iohanan sextus Helioenai septimus
  • 4. filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus Iohaa tertius Sachar quartus Nathanahel quintus
  • 5. Amihel sextus Isachar septimus Phollathi octavus quia benedixit illi Dominus
  • 6. Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi
  • 7. filii ergo Semeiae Othni et Raphahel et Obedihel Zabad fratres eius viri fortissimi Heliu quoque et Samachias
  • 8. omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom
  • 9. porro Mesellamiae filii et fratres robustissimi decem et octo
  • 10. de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem
  • 11. Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim
  • 12. hii divisi sunt in ianitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini
  • 13. missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum
  • 14. cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis
  • 15. Obededom vero et filiis eius ad austrum in qua parte domus erat seniorum concilium
  • 16. Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam
  • 17. ad orientem vero Levitae sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini et bini
  • 18. in cellulis quoque ianitorum ad occidentem quattuor in via binique per cellulas
  • 19. hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari
  • 20. porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum
  • 21. filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et Gersonni Ieiheli
  • 22. filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros domus Domini
  • 23. Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus
  • 24. Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris
  • 25. fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius filius Isaias et huius filius Ioram huius quoque filius Zechri sed et huius filius Selemith
  • 26. ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus
  • 27. de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini
  • 28. haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius
  • 29. Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israhel ad docendum et ad iudicandum eos
  • 30. porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis
  • 31. Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad
  • 32. fratresque eius robustioris aetatis duo milia septingenti principes familiarum praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis
أعلى