8. filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres
9. filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres isti principes familiarum Leedan
10. porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus et Baria isti filii Semei quattuor
11. erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt
12. filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuor
13. filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in perpetuum
14. Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi
24. hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra
25. dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israhel populo suo et habitationem Hierusalem usque in aeternum
26. nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum
27. iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra
28. et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini
29. sacerdotes autem super panes propositionis et ad similae sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram
30. Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam
31. tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino
32. et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo Domini