Numbers - Chapter 6 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. locutus est Dominus ad Mosen dicens
  • 2. loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare
  • 3. vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent uvas recentes siccasque non comedent
  • 4. cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent
  • 5. omni tempore separationis suae novacula non transibit super caput eius usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente caesarie capitis eius
  • 6. omni tempore consecrationis suae super mortuum non ingredietur
  • 7. nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput eius est
  • 8. omnes dies separationis suae sanctus erit Domino
  • 9. sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis eius quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et rursum septima
  • 10. in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii
  • 11. facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput eius in die illo
  • 12. et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio eius
  • 13. ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi foederis
  • 14. et offeret oblationem eius Domino agnum anniculum inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificam
  • 15. canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum
  • 16. quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum
  • 17. arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum et libamenta quae ex more debentur
  • 18. tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae tolletque capillos eius et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum
  • 19. et armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum fuerit caput eius
  • 20. susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur post haec potest bibere nazareus vinum
  • 21. ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae exceptis his quae invenerit manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae
  • 22. locutus est Dominus ad Mosen dicens
  • 23. loquere Aaron et filiis eius sic benedicetis filiis Israhel et dicetis eis
  • 24. benedicat tibi Dominus et custodiat te
  • 25. ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui
  • 26. convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem
  • 27. invocabunt nomen meum super filios Israhel et ego benedicam eis
أعلى