Numbers - Chapter 32 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa et erat illis in iumentis infinita substantia cumque vidissent Iazer et Galaad aptas alendis animalibus
  • 2. venerunt ad Mosen et ad Eleazarum sacerdotem et principes multitudinis atque dixerunt
  • 3. Atharoth et Dibon et Iazer et Nemra Esbon et Eleale et Sabam et Nebo et Beon
  • 4. terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israhel regionis uberrimae est ad pastum animalium et nos servi tui habemus iumenta plurima
  • 5. precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire Iordanem
  • 6. quibus respondit Moses numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis
  • 7. cur subvertitis mentes filiorum Israhel ne transire audeant in locum quem eis daturus est Dominus
  • 8. nonne ita egerunt patres vestri quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram
  • 9. cumque venissent usque ad vallem Botri lustrata omni regione subverterunt cor filiorum Israhel ut non intrarent fines quos eis Dominus dedit
  • 10. qui iratus iuravit dicens
  • 11. si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Aegypto a viginti annis et supra terram quam sub iuramento pollicitus sum Abraham Isaac et Iacob et noluerunt sequi me
  • 12. praeter Chaleb filium Iepphonne Cenezeum et Iosue filium Nun isti impleverunt voluntatem meam
  • 13. iratusque Dominus adversum Israhel circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio quae fecerat malum in conspectu eius
  • 14. et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israhel
  • 15. qui si nolueritis sequi eum in solitudine populum derelinquet et vos causa eritis necis omnium
  • 16. at illi prope accedentes dixerunt caulas ovium fabricabimus et stabula iumentorum parvulis quoque nostris urbes munitas
  • 17. nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israhel donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias
  • 18. non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israhel hereditatem suam
  • 19. nec quicquam quaeremus trans Iordanem quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plaga
  • 20. quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam
  • 21. et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat donec subvertat Dominus inimicos suos
  • 22. et subiciatur ei omnis terra tunc eritis inculpabiles et apud Dominum et apud Israhel et obtinebitis regiones quas vultis coram Domino
  • 23. sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos
  • 24. aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ac stabula ovibus ac iumentis et quod polliciti estis implete
  • 25. dixeruntque filii Gad et Ruben ad Mosen servi tui sumus faciemus quod iubet dominus noster
  • 26. parvulos nostros et mulieres et pecora ac iumenta relinquemus in urbibus Galaad
  • 27. nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris
  • 28. praecepit ergo Moses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus Israhel et dixit ad eos
  • 29. si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem
  • 30. sin autem noluerint transire vobiscum in terram Chanaan inter vos habitandi accipiant loca
  • 31. responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus
  • 32. ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem
  • 33. dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum
  • 34. igitur extruxerunt filii Gad Dibon et Atharoth et Aroer
  • 35. Etrothsophan et Iazer Iecbaa
  • 36. et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus suis
  • 37. filii vero Ruben aedificaverunt Esbon et Eleale et Cariathaim
  • 38. et Nabo et Baalmeon versis nominibus Sabama quoque inponentes vocabula urbibus quas extruxerant
  • 39. porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eius
  • 40. dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea
  • 41. Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair
  • 42. Nobe quoque perrexit et adprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe
أعلى