Numbers - Chapter 31 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens
  • 2. ulciscere prius filios Israhel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum
  • 3. statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis
  • 4. mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel qui mittantur ad bellum
  • 5. dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam
  • 6. quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei
  • 7. cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt
  • 8. et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio
  • 9. ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt
  • 10. tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit
  • 11. et tulerunt praedam et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis
  • 12. et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho
  • 13. egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra
  • 14. iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello
  • 15. ait cur feminas reservastis
  • 16. nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus
  • 17. ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate
  • 18. puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis
  • 19. et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo
  • 20. et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur
  • 21. Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus Mosi
  • 22. aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum
  • 23. et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur
  • 24. et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis
  • 25. dixitque Dominus ad Mosen
  • 26. tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi
  • 27. dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem
  • 28. et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus
  • 29. et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt
  • 30. ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini
  • 31. feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus
  • 32. fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia
  • 33. boum septuaginta duo milia
  • 34. asinorum sexaginta milia et mille
  • 35. animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros triginta duo milia
  • 36. dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta
  • 37. e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque
  • 38. et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo
  • 39. de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus
  • 40. de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animae
  • 41. tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum
  • 42. ex media parte filiorum Israhel quam separaverat his qui in proelio fuerant
  • 43. de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis
  • 44. et de bubus triginta sex milibus
  • 45. et de asinis triginta milibus quingentis
  • 46. et de hominibus sedecim milibus
  • 47. tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus
  • 48. cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt
  • 49. nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit
  • 50. ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum
  • 51. susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus
  • 52. pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus
  • 53. unusquisque enim quod in praeda rapuerat suum erat
  • 54. et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israhel coram Domino
أعلى