Numbers - Chapter 21 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israhel per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo praedam
  • 2. at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius
  • 3. exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema
  • 4. profecti sunt autem et de monte Or per viam quae ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et taedere coepit populum itineris ac laboris
  • 5. locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimo
  • 6. quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum
  • 7. venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo
  • 8. et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet
  • 9. fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur
  • 10. profectique filii Israhel castrametati sunt in Oboth
  • 11. unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam
  • 12. et inde moventes venerunt ad torrentem Zared
  • 13. quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos
  • 14. unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon
  • 15. scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum
  • 16. ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam
  • 17. tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus concinebant
  • 18. puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana
  • 19. de Matthana Nahalihel de Nahalihel in Bamoth
  • 20. de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum
  • 21. misit autem Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens
  • 22. obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos
  • 23. qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eum
  • 24. a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini Ammanitarum
  • 25. tulit ergo Israhel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eius
  • 26. urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quae dicionis illius fuerat usque Arnon
  • 27. idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon aedificetur et construatur civitas Seon
  • 28. ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon
  • 29. vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon
  • 30. iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba
  • 31. habitavit itaque Israhel in terra Amorrei
  • 32. misitque Moses qui explorarent Iazer cuius ceperunt viculos et possederunt habitatores
  • 33. verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai
  • 34. dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon
  • 35. percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illius
أعلى