1. mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum
2. offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
3. et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem
4. unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem
5. et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi
6. praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino
7. decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea
8. offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
9. et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem
10. decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni
11. et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum
12. quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus
13. offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos
14. et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus
15. et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim
16. et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius
17. in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
18. sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
19. et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
20. die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
21. sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
22. et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius
23. die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
24. sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
25. et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
26. die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
27. sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
28. et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
29. die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
30. sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
31. et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
32. die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
33. sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
34. et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
35. die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis
36. offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
37. sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
38. et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
39. haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis
40. {cf2 (30:1)} narravitque Moses filiis Israhel omnia quae ei Dominus imperarat