Numbers - Chapter 10 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. locutus est Dominus ad Mosen dicens
  • 2. fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra
  • 3. cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi
  • 4. si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel
  • 5. sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam
  • 6. in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione
  • 7. quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt
  • 8. filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris
  • 9. si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum
  • 10. si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester
  • 11. anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis
  • 12. profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan
  • 13. moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi
  • 14. filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab
  • 15. in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar
  • 16. in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon
  • 17. depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari
  • 18. profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur
  • 19. in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
  • 20. porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel
  • 21. profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum
  • 22. moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud
  • 23. in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
  • 24. et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis
  • 25. novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
  • 26. in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran
  • 27. et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan
  • 28. haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur
  • 29. dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli
  • 30. cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum
  • 31. et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster
  • 32. cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi
  • 33. profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum
  • 34. nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent
  • 35. cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua
  • 36. cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel
أعلى