Numbers - Chapter 25 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab
  • 2. quae vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt et adoraverunt deos earum
  • 3. initiatusque est Israhel Beelphegor et iratus Dominus
  • 4. ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israhel
  • 5. dixitque Moses ad iudices Israhel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor
  • 6. et ecce unus de filiis Israhel intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israhel qui flebant ante fores tabernaculi
  • 7. quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione
  • 8. ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel
  • 9. et occisi sunt viginti quattuor milia homines
  • 10. dixitque Dominus ad Mosen
  • 11. Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israhel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israhel in zelo meo
  • 12. idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem foederis mei
  • 13. et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel
  • 14. erat autem nomen viri israhelitae qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis
  • 15. porro mulier madianitis quae pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum
  • 16. locutusque est Dominus ad Mosen dicens
  • 17. hostes vos sentiant Madianitae et percutite eos
  • 18. quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor
أعلى