35. egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber
36. inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades
37. egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom
38. ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis
51. praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan
52. disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate
53. mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem
54. quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur
55. sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae
56. et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam