Numbers - Chapter 36 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph locutique sunt Mosi coram principibus Israhel atque dixerunt
  • 2. tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israhel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri
  • 3. quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur
  • 4. atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat
  • 5. respondit Moses filiis Israhel et Domino praecipiente ait recte tribus filiorum Ioseph locuta est
  • 6. et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suae tribus hominibus
  • 7. ne commisceatur possessio filiorum Israhel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua
  • 8. et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis
  • 9. nec sibi misceantur tribus sed ita maneant
  • 10. ut a Domino separatae sunt feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum
  • 11. et nupserunt Maala et Thersa et Egla et Melcha et Noa filiis patrui sui
  • 12. de familia Manasse qui fuit filius Ioseph et possessio quae illis fuerat adtributa mansit in tribu et familia patris earum
  • 13. haec sunt mandata atque iudicia quae praecepit Dominus per manum Mosi ad filios Israhel in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho
أعلى