1. {cf2 (13:2)} ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens
2. {cf2 (13:3)} mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus
3. {cf2 (13:4)} fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina
4. {cf2 (13:5)} de tribu Ruben Semmua filium Zecchur
5. {cf2 (13:6)} de tribu Symeon Saphat filium Huri
6. {cf2 (13:7)} de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne
7. {cf2 (13:8)} de tribu Isachar Igal filium Ioseph
8. {cf2 (13:9)} de tribu Ephraim Osee filium Nun
9. {cf2 (13:10)} de tribu Beniamin Phalti filium Raphu
10. {cf2 (13:11)} de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi
11. {cf2 (13:12)} de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi
12. {cf2 (13:13)} de tribu Dan Ammihel filium Gemalli
13. {cf2 (13:14)} de tribu Aser Sthur filium Michahel
14. {cf2 (13:15)} de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi
15. {cf2 (13:16)} de tribu Gad Guhel filium Machi
16. {cf2 (13:17)} haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue
17. {cf2 (13:18)} misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes
18. {cf2 (13:19)} considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures
19. {cf2 (13:20)} ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris
20. {cf2 (13:21)} humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt
21. {cf2 (13:22)} cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath
22. {cf2 (13:23)} ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est
23. {cf2 (13:24)} pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt
24. {cf2 (13:25)} qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel
25. {cf2 (13:26)} reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita
26. {cf2 (13:27)} venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae
27. {cf2 (13:28)} et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest
28. {cf2 (13:29)} sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi
29. {cf2 (13:30)} Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis
30. {cf2 (13:31)} inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam
31. {cf2 (13:32)} alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est
32. {cf2 (13:33)} detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est
33. {cf2 (13:34)} ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur