25. et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta
26. respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis
27. ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti
28. haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans
29. altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi
30. hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat
31. et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans
32. et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum
33. et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto
34. et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei
35. altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo
36. et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei
37. et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum
38. conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas
39. dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima
40. erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum
41. invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus
42. et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus
43. in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me
44. erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri
45. invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth
46. et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide
47. vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est
48. dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te
49. respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel
50. respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis
51. et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis