John - Chapter 10 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro
  • 2. qui autem intrat per ostium pastor est ovium
  • 3. huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas
  • 4. et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius
  • 5. alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum
  • 6. hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis
  • 7. dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium
  • 8. omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves
  • 9. ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet
  • 10. fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant
  • 11. ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus
  • 12. mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves
  • 13. mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus
  • 14. ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae
  • 15. sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus
  • 16. et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor
  • 17. propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam
  • 18. nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo
  • 19. dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos
  • 20. dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis
  • 21. alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire
  • 22. facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat
  • 23. et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis
  • 24. circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam
  • 25. respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me
  • 26. sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis
  • 27. oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me
  • 28. et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea
  • 29. Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei
  • 30. ego et Pater unum sumus
  • 31. sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum
  • 32. respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis
  • 33. responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum
  • 34. respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis
  • 35. si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura
  • 36. quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum
  • 37. si non facio opera Patris mei nolite credere mihi
  • 38. si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre
  • 39. quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum
  • 40. et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic
  • 41. et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum
  • 42. omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum
أعلى