John - Chapter 13 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos
  • 2. et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis
  • 3. sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit
  • 4. surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se
  • 5. deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus
  • 6. venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes
  • 7. respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea
  • 8. dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum
  • 9. dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput
  • 10. dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes
  • 11. sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes
  • 12. postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis
  • 13. vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim
  • 14. si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes
  • 15. exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis
  • 16. amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum
  • 17. si haec scitis beati eritis si feceritis ea
  • 18. non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum
  • 19. amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum
  • 20. amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit
  • 21. cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me
  • 22. aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret
  • 23. erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus
  • 24. innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit
  • 25. itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est
  • 26. respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis
  • 27. et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius
  • 28. hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei
  • 29. quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret
  • 30. cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox
  • 31. cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo
  • 32. si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum
  • 33. filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo
  • 34. mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem
  • 35. in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem
  • 36. dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea
  • 37. dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam
  • 38. respondit Iesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges
أعلى