31. interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca
32. ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis
33. dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare
34. dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius
35. nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem
36. et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit
37. in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit
38. ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis
39. ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci
40. cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies
41. et multo plures crediderunt propter sermonem eius
42. et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi
43. post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam
44. ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet
45. cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum
46. venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum
47. hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori
48. dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis
49. dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus
50. dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat
51. iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret
52. interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris
53. cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota
54. hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam