John - Chapter 7 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere
  • 2. erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia
  • 3. dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis
  • 4. nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo
  • 5. neque enim fratres eius credebant in eum
  • 6. dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum
  • 7. non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt
  • 8. vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est
  • 9. haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea
  • 10. ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto
  • 11. Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille
  • 12. et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas
  • 13. nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum
  • 14. iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat
  • 15. et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didicerit
  • 16. respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit me
  • 17. si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar
  • 18. qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est
  • 19. nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem
  • 20. quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere
  • 21. respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miramini
  • 22. propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem
  • 23. si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato
  • 24. nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate
  • 25. dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficere
  • 26. et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus
  • 27. sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sit
  • 28. clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis
  • 29. ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit
  • 30. quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius
  • 31. de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit
  • 32. audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum
  • 33. dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me
  • 34. quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venire
  • 35. dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes
  • 36. quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire
  • 37. in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat
  • 38. qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae
  • 39. hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus
  • 40. ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere propheta
  • 41. alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit
  • 42. nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus
  • 43. dissensio itaque facta est in turba propter eum
  • 44. quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus
  • 45. venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum
  • 46. responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo
  • 47. responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estis
  • 48. numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis
  • 49. sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt
  • 50. dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis
  • 51. numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat
  • 52. responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit
  • 53. et reversi sunt unusquisque in domum suam
أعلى