John - Chapter 3 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum
  • 2. hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo
  • 3. respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei
  • 4. dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci
  • 5. respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei
  • 6. quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est
  • 7. non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo
  • 8. Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu
  • 9. respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri
  • 10. respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras
  • 11. amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis
  • 12. si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis
  • 13. et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo
  • 14. et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis
  • 15. ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam
  • 16. sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam
  • 17. non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum
  • 18. qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei
  • 19. hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera
  • 20. omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius
  • 21. qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta
  • 22. post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat
  • 23. erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur
  • 24. nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes
  • 25. facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione
  • 26. et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum
  • 27. respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo
  • 28. ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum
  • 29. qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est
  • 30. illum oportet crescere me autem minui
  • 31. qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est
  • 32. et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit
  • 33. qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est
  • 34. quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum
  • 35. Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius
  • 36. qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum
أعلى