30. nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha
31. Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi
32. Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus
33. Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum
34. et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide
37. quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur
38. Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei
39. ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est
40. dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei
41. tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me
42. ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti
43. haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras
44. et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire
45. multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in eum
46. quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus
47. collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit
48. si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem
49. unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam
50. nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat
51. hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente
52. et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum
53. ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum
54. Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis
55. proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos
56. quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum
57. dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum