John - Chapter 9 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate
  • 2. et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur
  • 3. respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo
  • 4. me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari
  • 5. quamdiu in mundo sum lux sum mundi
  • 6. haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius
  • 7. et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns
  • 8. itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est
  • 9. alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sum
  • 10. dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi
  • 11. respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi
  • 12. dixerunt ei ubi est ille ait nescio
  • 13. adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat
  • 14. erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius
  • 15. iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video
  • 16. dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis
  • 17. dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est
  • 18. non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat
  • 19. et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt
  • 20. responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est
  • 21. quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur
  • 22. haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret
  • 23. propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogate
  • 24. vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est
  • 25. dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video
  • 26. dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos
  • 27. respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri
  • 28. maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus
  • 29. nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit
  • 30. respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos
  • 31. scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit
  • 32. a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati
  • 33. nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam
  • 34. responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras
  • 35. audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei
  • 36. respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum
  • 37. et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est
  • 38. at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum
  • 39. dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant
  • 40. et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus
  • 41. dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet
أعلى