John - Chapter 15 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. ego sum vitis vera et Pater meus agricola est
  • 2. omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat
  • 3. iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis
  • 4. manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis
  • 5. ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere
  • 6. si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent
  • 7. si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis
  • 8. in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli
  • 9. sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea
  • 10. si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione
  • 11. haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur
  • 12. hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos
  • 13. maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis
  • 14. vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis
  • 15. iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis
  • 16. non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis
  • 17. haec mando vobis ut diligatis invicem
  • 18. si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit
  • 19. si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus
  • 20. mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt
  • 21. sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me
  • 22. si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo
  • 23. qui me odit et Patrem meum odit
  • 24. si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum
  • 25. sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis
  • 26. cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me
  • 27. et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis
أعلى