2Corinthians - Chapter 9 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis
  • 2. scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et vestra aemulatio provocavit plurimos
  • 3. misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte ut quemadmodum dixi parati sitis
  • 4. ne cum venerint mecum Macedones et invenerint vos inparatos erubescamus nos ut non dicamus vos in hac substantia
  • 5. necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi benedictionem non quasi avaritiam
  • 6. hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet
  • 7. unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus
  • 8. potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum
  • 9. sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum
  • 10. qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae
  • 11. ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo
  • 12. quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino
  • 13. per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes
  • 14. et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis
  • 15. gratias Deo super inenarrabili dono eius
أعلى