2Corinthians - Chapter 13 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum
  • 2. praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam
  • 3. an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis
  • 4. nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis
  • 5. vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis
  • 6. spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi
  • 7. oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus
  • 8. non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate
  • 9. gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem
  • 10. ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem
  • 11. de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum
  • 12. salutate invicem in osculo sancto
  • 13. {cf2 (13:12)} salutant vos sancti omnes
  • 14. {cf2 (13:13)} gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen
أعلى