2Corinthians - Chapter 10 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis
  • 2. rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus
  • 3. in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus
  • 4. nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes
  • 5. et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi
  • 6. et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia
  • 7. quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos
  • 8. nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non erubescam
  • 9. ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas
  • 10. quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis
  • 11. hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto
  • 12. non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis
  • 13. nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos
  • 14. non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi
  • 15. non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam
  • 16. etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari
  • 17. qui autem gloriatur in Domino glorietur
  • 18. non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat
أعلى