2Corinthians - Chapter 3 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis
  • 2. epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus
  • 3. manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus
  • 4. fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum
  • 5. non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est
  • 6. qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat
  • 7. quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur
  • 8. quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria
  • 9. nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria
  • 10. nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam
  • 11. si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est
  • 12. habentes igitur talem spem multa fiducia utimur
  • 13. et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur
  • 14. sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur
  • 15. sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum
  • 16. cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen
  • 17. Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas
  • 18. nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu
أعلى