2Corinthians - Chapter 8 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est in ecclesiis Macedoniae
  • 2. quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum
  • 3. quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem voluntarii fuerunt
  • 4. cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos
  • 5. et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem Dei
  • 6. ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam
  • 7. sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis
  • 8. non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans
  • 9. scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis
  • 10. et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore
  • 11. nunc vero et facto perficite ut quemadmodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis
  • 12. si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habet
  • 13. non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex aequalitate
  • 14. in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum est
  • 15. qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit
  • 16. gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi
  • 17. quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos
  • 18. misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias
  • 19. non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram
  • 20. devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis
  • 21. providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus
  • 22. misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos
  • 23. sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi
  • 24. ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum
أعلى