2Corinthians - Chapter 2 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos
  • 2. si enim ego contristo vos et quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me
  • 3. et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est
  • 4. nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis
  • 5. si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte ut non onerem omnes vos
  • 6. sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus
  • 7. ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est
  • 8. propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem
  • 9. ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes sitis
  • 10. cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi
  • 11. ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes eius
  • 12. cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino
  • 13. non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam
  • 14. Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco
  • 15. quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt
  • 16. aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae in vitam et ad haec quis tam idoneus
  • 17. non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur
أعلى