2Corinthians - Chapter 11 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me
  • 2. aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo
  • 3. timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo
  • 4. nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini
  • 5. existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis
  • 6. et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis
  • 7. aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis
  • 8. alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum
  • 9. et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo
  • 10. est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae
  • 11. quare quia non diligo vos Deus scit
  • 12. quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos
  • 13. nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi
  • 14. et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis
  • 15. non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum
  • 16. iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier
  • 17. quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae
  • 18. quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor
  • 19. libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes
  • 20. sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit
  • 21. secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego
  • 22. Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego
  • 23. ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter
  • 24. a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi
  • 25. ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui
  • 26. in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus
  • 27. in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate
  • 28. praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum
  • 29. quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror
  • 30. si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor
  • 31. Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior
  • 32. Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet
  • 33. et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius
أعلى