2Corinthians - Chapter 12 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. si gloriari oportet non expedit quidem veniam autem ad visiones et revelationes Domini
  • 2. scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad tertium caelum
  • 3. et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit
  • 4. quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quae non licet homini loqui
  • 5. pro eiusmodi gloriabor pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis
  • 6. nam et si voluero gloriari non ero insipiens veritatem enim dicam parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt me aut audit ex me
  • 7. et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet
  • 8. propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me
  • 9. et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi
  • 10. propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum
  • 11. factus sum insipiens vos me coegistis ego enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sum
  • 12. signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia signis et prodigiis et virtutibus
  • 13. quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis nisi quod ego ipse non gravavi vos donate mihi hanc iniuriam
  • 14. ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis non enim quaero quae vestra sunt sed vos nec enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiis
  • 15. ego autem libentissime inpendam et superinpendar ipse pro animabus vestris licet plus vos diligens minus diligar
  • 16. sed esto ego vos non gravavi sed cum essem astutus dolo vos cepi
  • 17. numquid per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos
  • 18. rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid Titus vos circumvenit nonne eodem spiritu ambulavimus nonne hisdem vestigiis
  • 19. olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram aedificationem
  • 20. timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones aemulationes animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos
  • 21. ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt
أعلى