2Corinthians - Chapter 5 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis
  • 2. nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes
  • 3. si tamen vestiti non nudi inveniamur
  • 4. nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita
  • 5. qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus
  • 6. audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino
  • 7. per fidem enim ambulamus et non per speciem
  • 8. audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum
  • 9. et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi
  • 10. omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum
  • 11. scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse
  • 12. non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde
  • 13. sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis
  • 14. caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt
  • 15. et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit
  • 16. itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus
  • 17. si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova
  • 18. omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis
  • 19. quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis
  • 20. pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo
  • 21. eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso
أعلى